HISTORIA LIBRI JUDITH

CAPUT I: Praefatio

#Judith I#Judith III#Judith IV#Judith V#Judith IV#Judith VII#Judith VIII#Judith IX#Genes. XLIX#Judith X#Judith XI.#Judith XII#Judith XIII#Judith XIV#Judith XV#Judith XVI.#Psal. VIII

Hanc historiam transtulit Hieronymus ad petitionem Paulae et Eustochii de Chaldaeo in Latinum. Hic liber apud Hebraeos inter historias computatur, et inter agiographa, quod dicit Hieronymus in prologo, qui sic inchoat: Viginti et duas litteras, etc. Si ergo in prologo super Judith, alicubi legitur inter apocrypha, vitium est scriptoris, quod in ipso titulo deprehendi potest, quem synodus Nicaena in numero sanctarum Scripturarum recepit. Transtulit autem eum propter varias, et corruptas editiones magis sensum ex sensu, quam verbum ex verbo sequens. Mortuo itaque Cyro, quidam Arphaxad Medus in Ecbatanis surrexit, et raparavit eam, et munivit eam inexpugnabiliter, quasdam partes Mediae sibi concilians, ut tandem toti Mediae imperaret. Nabuchodonosor vero rex Assyriorum, qui regnavit in Ninive, anno duodecimo regni sui obtinuit Arphaxad in campo Ragau, qui est inter Euphraten et Tigrim. Hic est Cambyses, cui adhuc pater vivens Ninivem et regnum Assyriorum concessit, et Nabuchodonosor cognominavit. Hic mortuo patre duodecimum illius regni annum agebat. Nam in regno monarchiae, non nisi octo annis regnavit. Qui postquam factus est monarchus, exaltatum est cor ejus. Et misit ad omnes, qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, et Carmelo, Galilaea et Samaria, et usque in Jerusalem exigens ab eis tributa longe graviora quam patres sui. Qui omnes uno animo contradixerunt. Tunc iratus rex juravit per thronum suum, quod defenderet se de omnibus. Igitur anno decimo tertio regni sui praecepit Holoferni principi militiae, ut egrederetur ad regiones illas, et nulli hominum, vel munitionum parceret oculus ejus. Qui egressus est cum exercitu, et operuerunt faciem terrae sicut locustae Qui cum vastasset Ciliciam, et Mesopotamiam et Madianitas, miserunt ad eum principes provinciarum dicentes: Desinat indignatio tua circa nos. Veni nobis pacificus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi. Et descendit de montibus cum virtute magna, et obtinuit omnes civitates, et destruxit eas, et omnes deos terrae exterminavit, sic enim praeceperat Nabuchodonosor, ut ipse solus Deus diceretur ab his nationibus, quae potuissent Holofernis potentia subjugari. Et audientes filii Israel, timuerunt valde, ne similia faceret in Jerusalem, et in sanctuario Dei, et miserunt in terminos terrae, per quos poterat iter esse in Jerusalem, et munierunt angusta viarum, et humiliaverunt se coram Domino, ad exhortationem Eliachim sacerdotis, filii Jesu, filii Josedech, vel forte alterius, quem ipse Jesus circummittebat ad exhortationem filiorum Israel in montibus. Et operuerunt sacerdotes altare Domini cilicio, et ipsi in cinere, et cilicio offerebant holocausta, et clamabant ad Dominum. Nuntiatumque est Holoferni quod filii Israel parassent se ad resistendum, et montium itinera conclusissent, et vocavit duces Ammon et Moab dicens: Quis est populus iste, qui montana obsidet, aut quae est virtus eorum? Tunc Achior dux filiorum Ammon respondit, replicans ei quomodo primo venisset populus iste de Chaldaea, per Mesopotamiam, in terram Chanaan. Cumque descendissent in Aegyptum, reduxerat eos Deus eorum in terram promissam, cum placatus erat eis, nemo poterat eis resistere; cum vero irritabant eum, flagellabat eos, quia Deus eorum erat odiens iniquitatem. Nuper autem reduxerat eos in Jerusalem de servitute Nabuchodonosor, cui tradiderat eos propter peccata sua, et nunc obtinent montana haec. Et addidit Achior: Perscrutare si Deus eorum offensus est eis, et poteris eos expugnare, alioquin non praevalebis eis. Et iratus Holofernes dixit: Ut ostendam tibi, quia non est Deus nisi Nabuchodonosor ex hac hora populo illorum sociaberis, ut cum illis pariter pereas. Tunc praecepit Holofernes servis suis, ut ducerent eum in Bethuliam, ante quam castrametatus fuerat. Cumque traherent eum, fundibularii egressi sunt adversus eos. Et timentes ligaverunt Achior ad arborem, et recesserunt. Fundibularii vero solventes eum, statuerunt eum in medio seniorum, et populi. Miserant quidem de Jerusalem in Bethuliam duos sacerdotes et principem Oziam de tribu Simeon. Cumque exposuisset eis Achior, quare transmissus esset ab Holoferne ad eos, recepit eum Ozias in domum suam. Factum est autem ut Holofernes inveniret ductum aquarum, quae influebant civitatem per aviculas, quae ebibebant aquam de alveo, et per latentes rimulas aquaeductus, et interrupto aquaeductu abstulit eis aquas. Erant autem non longe a muris fonticuli, quibus cives furtim utebantur ad refocillandum potius quam ad bibendum. Et dixerunt Ammonitae ad Holofernem: Si vis eos obtinere sine bello et sanguine, appone fontibus custodes. Et apposuit, et defecit aqua de cisternis per viginti dies. Et clamavit populus ad eos, qui venerant de Jerusalem: Judicet Dominus inter nos, et vos. Melius erat nobis servire Holoferni, quam siti perire. Et dixerunt sacerdotes: Sustineamus adhuc per quinque dies, si forte faciet Deus nobiscum misericordiam. Erat autem in civitate Judith, vidua tribus annis, mulier pulchra nimis, sed casta, de tribu Ruben, quae accitos sacerdotes reprehendit, eo quod tentassent Dominum, et terminum dierum imposuissent misericordiae ejus. Et ait ad eos: Opus Dei factura sum, quod non indicabo vobis. State hac nocte ad portas civitatis, et Ozias vobiscum, ut egrediar per manum vestram. Cumque illi abiissent, oravit ad Dominum, dicens: Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in alienigenas, dirige manum ancillae tuae. Nec commendavit factum Simeonis quod detestatus est Jacob, sed ultionem factam a Domino per manus impii. Cumque orasset lavit se, et unxit myro optimo, et induit se vestibus jucunditatis suae, et vocavit abram suam, id est ancillam; vel proprium nomen est ancillae. Et imposuit scapulae ejus ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et lapaces, id est cibum oleribus confectum, et panes et caseum, et profecta est. Et admirati sunt sacerdotes pulchritudinem ejus, et oraverunt pro ea. Cumque descenderet montem, tenuerunt eam exploratores, et duxerunt eam ad tabernacula Holofernis, qui statim captus est in oculis suis. Sedebat autem Holofernes in canopoeo purpura, et auro et gemmis contexto, hoc est sericum reticulum muscarum, dictum sic a Canopo oppido Aegypti in quo inventum est. Alii dicunt conopoeum, quoniam instar coni a lato ascendit in acutum. Et dixerunt Assyrii: Quis contemnet populum Hebraeorum, qui tam pulchras mulieres habet, ut pro his merito pugnemus contra eos? Cumque adorasset Judith, dixit ad eam Holofernes: Cur placuit tibi, ut ad nos venires?Quae respondit: Certum est quod in perditionem ibit populus noster; graviter enim offendit Deum suum. Vasa enim Domini impendit pro victualibus alienigenis. Insuper ordinant, ut bibant sanguinem pecorum suorum, quem lex Dei omnino prohibet gustari. Nam et fame et siti jam inter mortuos computantur. Et misit me Dominus haec ipsa annuntiare tibi, qui dicet mihi, quando reddet eis peccatum suum, et tunc veniens introducam te, usque in Jerusalem, et habebis omnem populum, sicut oves quibus non est pastor. Et ait Holofernes: Si fecerit mihi haec Deus tuus, erit et Deus meus, id est in numero deorum meorum habebo eum, et tu magna eris in domo Nabuchodonosor. Et fecit eam introduci, ubi erant positi thesauri ejus. Cumque disponeret quod daretur ei de convivio suo, ait Judith: Ex his quae mecum detuli, manducabo, ne veniat super me ira Dei. Cui Holofernes: Cum defuerint ista, quid faciemus tibi? Quae respondit: Vivit anima tua, quoniam non expendet omnia haec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi. Petiitque sibi dari copiam egrediendi foras nocte ad adorandum Deum suum, et ita per triduum noctibus exibat, et baptizabat se in aquis, et orabat Deum Israel. Quarto die fecit Holofernes coenam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum: Persuade Hebraeae illi, ut sponte consentiat mihi. Foedum est enim apud Assyrios, ut mulier illudens viro, immunis transeat ab eo. Et ait ad eam Vagao: Non vereatur bona mulier intrare ad dominum meum. Quae respondit: Quidquid illi placuerit, hoc mihi erit optimum, omnibus diebus vitae meae. Et cum ornasset se, stetit ante faciem Holofernis. Qui jucundus factus est, bibitque vinum quantum nunquam biberat in vita sua. Et cum sero esset, festinaverunt servi ad hospitia sua, et erat Judith sola in cubiculo. Porro Holofernes jacebat in lecto nimia ebrietate sopitus. Dixitque Judith puellae suae, ut staret foras ad ostium, et observaret, et oravit cum lacrymis, dicens: Confirma me, Domine Deus Israel, et respice in hac hora ad opera manuum mearum. Et solvit pugionem de columna quae erat ad caput lecti, et percutiens bis cervicem abscidit caput ejus, et tradidit illum abrae suae, et tollens conopoeum egressa est. Cumque venisset ad portam civitatis, clamavit: Aperite, quia nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israel. Et occurrerunt ei omnes a minimo, usque ad maximum cum luminaribus, et proferens caput Holofernis et conopoeum, ait: Confitemini Domino, qui dedit nobis victoriam in manu mea, et reduxit me immaculatam. Et vocatus est Achior, et viso capite Holofernis, prae pavore cecidit in terram, sed resumpto spiritu adoravit Judith. Quae dixit ad populum: Suspendite hoc caput super muros, et diluculo facite impetum in hostes, qui turbati pro nece domini sui, vertentur in fugam. Tunc Achior circumcidit carnem praeputii sui, et appositus est ad populum Israel. Misitque Ozias nuntios per civitates Judae, ut egrederentur post eos. Porro egressi sunt Hebraei mane, et dixerunt Assyrii: Egressi sunt mures de cavernis suis. Cumque intrasset Vagao, ut excitaret Holofernem, vidit cadaver sine capite. Et ingressus tabernaculum Judith, non invenit eam. Et exclamavit ad populum: Una mulier Hebraea fecit confusionem in domo Nabuchodonosor. Ecce caput Holofernis non est cum eo. Et turbati sunt valde fugae praesidium quaerentes. Et insecuti sunt eos filii Israel, et percusserunt eos, usque ad extremitates finium suorum. Per dies autem triginta vix collecta sunt spolia Assyriorum, et universa, quae peculiaria Holofernis erant, dederunt Judith. Joachim autam summus pontifex venit de Jerusalem cum universis presbyteris ad videndum eam, et benedixerunt ei Tunc cantavit Judith canticum Domino, dicens: Incipite Domino in tympanis, etc.Super hoc canticum invenis quod dicit Hieronymus super psalmum Domine Dominus noster. Quia cum in Hebraeo legitur nomen Domine geminatum, sicut hic Adonai Domine Deus. Primum est Tetagrammaton, secundum vero nomen Domini commune. In fine cantici prophetavit de die judicii, dicens: Dominus omnipotens in die judicii visitabit suos, et vindicabit impios, ut urantur in sempiternis. Post haec ascendit Judith in Jerusalem cum populo, et obtulerunt Domino vota et repromissiones suas. Porro Judith universa vasa bellicosa Holofernis, et conopoeum obtulit in anathema oblivionis, et solemnizavit omnis populus. Et diem hanc in numero sanctorum dierum receperunt, vocantes Cambysem secundum Nabuchodonosor. Et rediit Judith filia Merari, Rubenitae in Bethuliam. Ex matre fuit de tribu Simeon, et fuit in viduitate omnibus diebus vitae suae. Et completis centum quinque annis, mortua est, et sepulta cum viro suo Manasse, et dimisit abram suam liberam, et planxit eam omnis populus septem diebus. Porro Cambyses ingressus est Aegyptum, et vastavit eam, et abominatus religionem ejus, et caeremonias, templa deposuit, et aedificavit Babylonem in Aegypto. Cumque reverteretur ab Aegypto aegrotabat, et ferebatur cervicibus regum. Et mortuus est in Damasco.